- TEMPLA
- TEMPLAloca dicuntur publica, im Dei honorem erecta, eiusque cultui destinata. Alias Sacrae Aedes, Fana, Delubra, Basilicae, etc. quae tamen voces, rem accuratius pensiculanti, non unum idemque penitus designant. Clemens, cui Eusebius astipulatur, non aliunde sactatum Aedium originem deductam purat, quam a sepulchris, quae quidem magnificentius condita, Templorum appellatione primum vocata sint. Eunapius certe in vitis Sophistarum, suggillat Christianos, quod ad mortuorum sepulchra conveniant, tamquam ad novos Deos. Primos autem omnium Aegyprios Diis et aras et simul sacra et Delubra statuisse, docent Herodot. l. 2. et Strab. l. 17. In Graecia primus Deucalion Deorum Templa aedificavit, et civitates condidit, Apollon. l. 3.Ι᾿απετιονίδης ἀγαθὸν τέκε Δευκαλίωνα,Ο῞ς πρῶτος ποίησε πόλεις, καὶ ἐδείματο νηοὺςΑ᾿θανάτοις. ———His remedia olim inventa affixêre prisci, unde non minor, quam a structura, Templi Ephesini fuit gloria. Sic apud Graecos in Aede Aesculapii, Apollivis, atque etiam ipsorum Morborum sacris locis, remedia contra morbos usu valida affigi, simulque morbi genus, signa et symptomata describi solita sunt, Idem mos apud Romanos fuit, teste Valer. Maxim. l. 2. c. 5. ex. 5. qui Febtem, quo minus noceret, templis coluerunt, in quae remedia delata. Asylorum item praestitêre vicem, tum apud Romanos, apud quos Solis Templum Heliogabalo securitatem praestitit, ne a Macrino interficeretur, tum apud Christianos medii aevi, unde legimus Bonifacium V. instituisse, ut ad Templa confugientes salvi essent, Volaterr. l. 22. Anthrop. etc. Alaricum quoque edixisse, ne illi laederentur, neve eorum bona diriperentur, qui in Apostolorum Templa se recepislent, Augustin. de Civ. Dei, l. 1. et 2. In iisdem iurare olim Christianos solitos esse refert Gregor. M. l. 5. ep. 33. Sic Armenii in tem plo Anaitidis Deae, Graecique in Iovis Olympii templo, iusiurandum de rebus magnis praestitisse, leguntur, apud Alexand. l. 5. c. 10. Non intravit templum Victorinus Rhetor, apud Augustin. l. 8. Confess. c. 2. Omnia in Aegypto templa obseravit Cleopes, Aegypti Rex, ne populus Diis sacra faceret, Herodot. l. 2. Portatile Templum habuit Constantinus Magnus, Nicephor. l. 7. c. 46. Euseb. etc. Apud Aethiopes Christianos, nisi nudis pedibus, intrare templum non licuit, Olotius, l. 9. etc. Magn: ficum fuit olim templum Dianae Ephesinae, in quo exstruendo ornandoque tota Asia occupata fuit annos 210. quodd cum conflagrâsset, sub tempus nascentis Alexandri, a Lysim acho postei Thraciae Rege reparatum fuisse pari magnificentiâ legitur. Sed nihil fuit ad Hierosolymitanum, cuius architectus Salomon, per instinctum divinum, illud ad symmetriam caelesiem et prorsus mysticam, sic exegit, ut ad illud quidquid Architectorum est, merito obstupescat. De templo Mecchano, tantae inter Muhammedanos religionis, aliisque; vide Adam. Pryelium, Sinâ et Europâ, c. 13. 15. etc. ut et infra. Addo, quod non omnibus fuêre Gentibus. Complures enim uteumque Numina colentes varia, aut Solem saltem sub vatiis nominibus, neque aras, nec statuas imaginesque ullas eorum habuêre, nec Templis eos circum scribebant; hostias intetim pro placito, loco in quocumque, immolantes, atque Orbem terratum Caelô tectum Mundumque ipsum tantum esse Deotum suorum Templum existimantes. Sic ex Magnorum disciplina, Persae, Scythae, Afrorum Nomades seu Numidae, aliique, apud Herodot. Musâ 1. Strabonem, l. 15. Cicer. in Verrem Orat. 2. Alios. Vide quoque Celsum apud Origenem, in cum, l. 7. ubi de Seribus. Imo nec Romanos ipsos statuis seu simulacris Deorum plusquam annos 170. in cultu usos esse, testis est Varro apud Augustin. de Div. Dei, l. 4. c. 31. i. e. ab Romuli initiis, usque ad Tarquinii Prisci ferme excidium, qui Hierosoymorum excidio primo erat coaevus. Quod et de Templis confirmat Tertullian. Apolog. c. 25. Eisi a Numa concepta est curiositas superstitiosa, nondum tamen aut simulacris aut Templis res divina apud Romanos constabat: frugi religio et pauperes ritus et nullas Capitolia caelô certantia, sed temeraria de cespite altaria. Alii vero, de simulacribs quidem et tot annorum spatio consentiunt, sed Templa interim (ναοὺς καὶ τεμένη) tunc a Romanis, sine illis exstructa, adiciunt. Et nihil magis sub Regum tempora obvium, quam ab ipsis Templadedicata, sed sine simulacris, quae postea inolevêre etc. Ab Iudaeorum autem exemplis, sicut et alia complura, ita et dedicandi ac sacros usus consecrandi, manavit mos apud Gentiles, ut Aedes eorum, Arae, Deorum statuae, ambitusque circumiacentes, per sollemnia sacra, dedicarentur, uti et interdum transferrentur, ampliarentur, reficerenturque, uti diximus supra, ubi de Dedicandi ritu. Ad id autem publica auctoritas necessaria: uti de Atheniensibus discimus, ex Harpocratione in ἐπιθέτους ἑορτὰς, Isocrate Areopag. et Lysiâ Apolog. ad Mixodemum. Quemadmodum idem obitnuit apud Hebraeos Romanosque. Et quidem quod ad Templorum ac Delubrorum, adeoque dedicationum illorum initia, apud Gentiles, attinet, varia traduntur: Fertur quidem Epimenides Cretensis (cui ut Deo a Cretensibus litatum) πρῶτος ὀικίας καὶ ἀγροὺς καθῇραι καὶ ἱερὰ ἱδρύσαςθαι, Primus domos et agros lustrâsse ac Templa dedicâsse, Laert. l. 7. Quod si de Templis apud Graecos primis verum esset, videtur disciplina eius in Graeciam introducta, plane coaeva Hierosolymorum Templi ex cidio illi primo, sub quod ipsum simulacra in Templa receperunt primo Romani; quibus ita templa, antequam Graecis in usu. Floruit enim Epimenides, Olymp. 47. Tatquinio Prisco coaevus: Et veri non est dissimile, ex vagante de clade Hierosolymitana passim famâ cultusque ibi ante Numinis ratione perpensâ, varias in Graecorum Romanorumque mentes ingestas, circa cultum suum, aras, Templa, persuasiones. Alii Aegyptiis tribuunt non solum Deorum XII. nominum Graecis communicationem, sed et Aras et simulacra et Templa Diis statuisse ipsos primos, aiunt: quasi inde illa Graeci, ut alia, didicissent. Quorum quidquid sit,invaluit apud Graecorum aliorumque non paucos, aut potius continuatum est diuque permansit postm odum dogma vetus illus, de Templis arisque non adhibendis. Unde etiam circa annos 300. ab Epimenide Zeno Cittieus eiusque sequaces, Templa omnimoda ex professo improbabant; tametsi, sibi ipsis adversi, sic dedicata laudarent interim iisque uti frui nihilominus consuescerent, Plut. de Stoicorum repugn. Interim et ante Epimenidem Templa apud Graecos fuisse in usu, probatur ex Pythagora, qni non solum de iis passim in Symbolis, sed et in Templo Montis Carmeli fertur plerumque μονάσαι. Sic Abaris Hyperboreus in Graeciam veniens dicitur καταλύειν ἐν τοῖς ἱεροῖς, hospitari solitus in Templis, velut locis tunc satis obviis, Iamblichus, Vit. Pythag. c. 28. Imo traditur quidem annos circa 1400. ante Epimenidem, in Creta, a Crete primo illic Rege et Curetibus ceteris conditum Cybeles Matris Templum; uti etiam in Delo Apollinis Templum ab Erisichthone, filio Cecropis, fabricatum esse, Euseb. Chron. l. poster. num. 56. De Aegyptiis autem legitur, Mosis iam tempore Diospoli ναὸν illos habuisse, apud Eund. de Praepar. Euang. l. 9. c. 18. Vide quoque c. 27. Imo apud Graecos quoque eôdem aevô Templa fuisse et simulacra, hinc videtur colligi posse, quod comites eius in Cananaeam, fingebatur apud Graecos, fuisse Aegyptios, illumque eos docuisse Numinis simulachtum non omnino formate. Τέμενος ἀφορίσαντες καὶ σηκὸν ἀξιόλογον τιμᾷν ἐίδους χωρίς, Sed Templum ei adsignare et habitationem (illam sacram) honorare, citra simulacrum,Strabo, l. 16. In Palaestina non minus, circa saecula illa adeo vetusta, Templa in usu fuisse, satis cernitur in Asdodorum Gap desc: Hebrew Domo Dagon, 1. Sam. c. 5. v. 2. unde urbs ipsa sic denominata, Iosuae, c. 15. v. 41. sicut et aliae, a Templis tunc suis: ut Beth-Phegor, c. 13. v. 20. Beth-Shemesh, c. 15. v. 10. a Templo Phegoris, Solis, dictae etc. Nec desunr, qui Phalegi iam saeculo Templorum tribuant initia, ut inter alios Isidorus Hispal. Chron. aet. 2. sed quam incerta eorum irog, ex aliis eam in rem Lil. Gyraldo Syntagm. de Diis 17. et Rud. Hospiniano, de orig. Templorum l. 1. c. 5. congestis, videre est. In scriptis tum chartaceis, tum marmoreis Romanorum, dedicationes Templorum sollennes frequentissimae, quarum etiam, illis in usu, iura, ritusque expressius occutrunt, ut vidimus d. l. adi quoque Alexab Alexandro Genial. Dier. l. 6. c. 14. cum Notis Tiraquelli, Stuckium de Sarisiciis, Alios: qui inter alios dedicationum ritus, pulvinaribus quoque, fasciculos de verbenis factos, qui Struppi Festo, et pro Deorum capitibus ponebantur, addi consuevisse memorant. In specie de Iunonis Sospitae dedicationis festo, vide Ovid. Fastor. l. 2. eundem de Concordiae aedis dedicatione Fastor. l. 1. de Iovis Victoris, l. 4. de Palladis Aventinae l. 6. de Fortunae Publ. l. 4 de Iunonis Monetae, l. 6. etc. Scilicet, ut Urbium, Principum, Privatorum, natalitia redeuntia festa agebantur, ita et Templorum dedoicationes. De Sacrificiis, in Deûm Magnorum, Matris Deûm et Attidis, dedicationibus usitatis, diximus supra in Taurobolium. De more Aegyptiorum, in quolibet suorum Fanorum virgam, Moysis virgae (cui, quidquid miraculi ad motum eius patraverat Deus, tribuebant, ad veram eorum causam non assurgentes) similem consecrandi collocandique, dicemus infra, ubi de Virga Moysis. Foribus eorum Dei Deaeque nomen inscribi consuevisse, vidimus voce Inscriptio. Nec omittendum, quod Templa saltem citerioris aevi hominibus, quasi Deorum Domicilia credita, et idcirco Graecis ναοὶ, παρα τὸ ναίειν, οἶκοι it. nonnunquam et οἶκοι Θεῶν, δόμοι quoque ἁψνοι καὶ ἱεροὶ. Latinis Sacrae aedes, ac domus, appellatae sunt: quod non solum salsse ridet Atnob. adv. Gentes, l. 6. sed et Lucian. l. de Sacrificiis. In iis conclavia et cellulae, simulacrorum receptacula, describuntur Vitruvio, l. 4. c. 4, 5, 7. quas σηκοὺς Graecis dictas, Hesychius notat, vide quoque Diodorum Sic. l. 1. aliquid etiam paulo infra: quam tamen appellationem alii Herois peculiarem faciunt, de quibus supra, et nonnulla, apud Desiderium Heraldum, ad Arnobium loc. cit. De aliis huc pertinentibus, vide erudite disserentem Ioh. Seldenum, de Synedriis Veterum Hebr. l. 3. c. 13. et seqq. cui adde Thom. Dempster. ad Rosin. l. 2. c. 2. Brissonium, Formularum l. 1. Ioh. Catanaeum ad Plinium, Ep. 4. l. 4. Iac. Gutherium, de vet. Iure Pontificio l. 3. c. 11. et qui primô locô dicendus erat, Iac. Godofredum, Exercit. 1. de Eccl. ubi, inter alia hanc in rem praeclara, post imagines a Gentilibus receptas, haec duo Ναόν καὶ ἄγαλμα, Aedem et signum, ad legitimum Templum cultumque requisita fuisse, docet, et de Templorum columnis, tum iis, quae in principiis seu vestibulis illorum, in pronao, utet in postico et pretomatis, aliisque, quae ante Templa solutae stabant: tum iis, quae intra ipsa Templa partim fornicem, lacunat, culmen, fustinebant, partim solutae simulacra Deorum imposita; arma, clypeos aliaque appensa; elegos, elogia, foedera, συνθήκας, narrationes et traditiones historicas; curationis item morborum indicia, Leges, Decreta, morum seu virtutis praecepta, hieroglyphica et oracula, inscripta habebant, accurate agit. Templa Christianorum quod attinet, post Apostolorum tempora, eversô iam Templô Hierosolymitanô (de quo infra) et deletâ gente Iudaicâ, Christiani in coemeteriis conveniebant, donec post 300. A. C. ἐυκτήρια et ὄικους ἐυκτηρίους, i. e. Templa et Orationum Domus, maiores magnificentioresque, quam hactenus per tyrannorum saevitiam et vulgi rabiem licuerat, condere coeperunt. Quae tamen felicitas Diocletiani edictô, de Christianotum Templis funditus evertendis, interturbata est. At Constantinô M. ad Imperium promotô ubique locorum vel Gentilium Templa in Christianorum usum conversa, vel nova ex sundamentis, ipsius Imperatoris iussu magnificentissime exstructa sunt, ut videre est apud Eusebium, Vita Constantin. l. 2. Theodoretum, Hist Eccl. l. 1. c. 1. Hospinianum de orig. Templor. c. 6. Alios. Ceterum partes Templorum in Graeca Eccles. quinque fuêre, Βῆμα, Ι῾ερατεῖον, i. e. Chorus, (locus Clero et Cantoribus assignatus) Α῎μβων, i. e. Pulpitum (ubi recitabatur Euangelium ac Epistolae et verba fiebant ad populum) Ναὸς, i. e. Navis (ubi populus orabat sexu per tabulata divisô) et Βαπτιςήριον prope πρόναον, ubi haerebant paenitentes. Ipsorum Templorum totidem formae: Τρουλλωτὰ, Καμαρωτὰ, Σταυροειδῆ, Δρομικὰ et ex his mixta. In atriis labra erant, pollubra, fontes etc. in quibus manus ingressutilavabant, uti pluribus videre est apud Cl. Suicernm, Thes. Eccl. voce Ναὸς, ubi de Templis Dianae, seu Ναϊδίοις, (in Actis Apostol. indigitatis) alibique, inprimis voce Στύλος, ubi multa de Templo Eleusiniae Cereris, et Dianae Ephesinae, praecipne. Addam verbum, de more Templa coronandi apud Gentiles, tempore publicae laetitiae, passim apud Auctores obvio. Ita enim Propertius, l. 4. El. 3. v. 57.Flore sacella tego ———Valerius Flaccus, Argonaut. l. 2. v. 187.—— aequora cunctaeProspiciunt, simulantque choros; delubraque sestaFronde tegunt ———Et de antro, unde Apollinea responsa edebantur, Pythia apud Aeschylum, Eumenid.Ε᾿γὼ μὲν ἔρπω πρὸς πολυςεφῆ μυχὸν:ubi antrum illud πολυςεφὲς, multâ scil. fronde umbratum, vocat. Quo faciunt, quae de Vittatis Templis congessêre, Bernartius ad Statium, l. 4. Sylv. 8. Hadr. Turnebus, Advers. l. 22. c. 12. Mart. Roa, Singularium l. 2. c. 11. Alii. Quem morem ad Christianos quoque transiisse, discimus ex Hieronymo. l. 2. Ep. 22. Qui basilicas -- diversis floribus et arborum comis, vitiumque pampinis adumbrant, ut, quidquid placebat in Ecclesia tam dispositione, quam visu, Presbyteri laborem et studium testaretur. Nec omittendum, quod in Templis thesauri publici, tamquam in loco tutissimo, recondi consueverint: ut de Templo Hierosolymit. apud Iosephum, de Aede Saturni apud Romanos, supra in voce Aerarium, de aliis alibi legas. Sic in Templo Parisiensi, h. e. in Aede Templariorum, reconditum olim Regium Thesaurum, et penes illos eius fuisse custodiam, docet ex Charta Philippi Pulchri A. C. 1309. Car. du Fresne in Glossar. idem de Novo Templo Londinensi, refert Matth. Paris ann. 1232. etc. De more Sanctorum nomina Templis imponendi, qui saeculô tertiô, aut quartô inter Christianos ortus est, diximus aliquid supra, ubi de Basilicis: de partibus Templorum praecipuis apud Gentiles προνάῳ seu προδόμῳ, προπυλαίοις seu πυλεῶνι; Aedis cellâ seu σηκῷ, cuiusmodi cellae nonnumquam in eodem consepto plures etant, praesertim si pluribus Divis una eademque aedes sacra esset; ὀπιςθοδόμῳ tandem, seu postico, et περιδρόμοις seu deambulationibus circa latera templorum factis, apud Christianos, narthece, qui locum pronai obtinebat, vestibulis seu ingressu, Graece πυλῶσι βασιλικοῖς, Latin. Regiis; Templo ipso, quam Navem vulgo vocant, cum alis suis utrinque; umbilico eius seu μεϚονάῳ, apside denique seu concha, seu chora, aliisque fupra indigitatis, vide hîc passim: uti de voce Gallica Vasse, templum Martis Savaroni, aliis templum in genere significante infra suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.